For reference, you might want to look at the 1830 edition of the Pugna Porcorum from which this transcription was made.

Frontispiece from 1830 Edition of Pugna Porcorum

Pugna Porcorum

Lectori Benevolo

Lectori Benevolo S.
Ut nostris temporibus reservatum esse videmus denuo in lucem protrahi, quae jam atra oblivionis caligine circumvelata jacuerant, ita nunc Tibi Porcius traditur, cujus cum Porcorum Pugna pugnam ineas audacter, etiam atque etiam rogamus. Quamquam enim Te, ut Ajacem, ferro -- et quod Porcio nostro magis perniciosum esset -- igne grassari nolumus, id tamen nobis gratissimum fore confide, si quantulamcunque voluptatem ex victoria de Porcio reportata capias. Etiamsi enim verum est, ut quisque maxime tritor habeat scriptores utriusque linguae quos vocant classicos, ita minime illi placere ea, quibus poetae Macaronici originem dederunt; nemo tamen diffiteri poterit, operosum illud studium, quo tot versuum singula verba ab eadem littera incipiunt, si non utile, saltem esse mirandum. Hos igitur versiculos recudendos curare, operae videbatur esse pretium, praesertim cum exemplaria vetera rarissime iuveniantur; et si qui sint, qui non satis dignam hanc opellam judicent, quae denuo in lucem edatur, ii cogitent, quam multos multorum libros et patria conscriptos et de Gallorum vel Anglorum lingua conversos nullius omnino argumenti quotidie fere editos et divulgatos videamus, atque in tanto etiam recentiorum poëtarum latinorum studio nihil supervacaneum esse existimandum, quod campi illius fines dilatet atque augeat. Quamvis enim tantum absit, ut illorum temporum barbariem, quibus homines his et similibus poëmatum generibus operam dederunt, revenire optemus, ut cum Friedemanno, Fiedlero aliis ex animo veterum poëtarum normam unice sequendam esse et adolescentes scholarum curae traditos in antiqua poësi probe versandos censeamus; interdum tamen, velut recreandi animi caussa, inprimis provectioribus tales lusus imitandos proponi, ut scientia si non metrica, at prosodica augeatur, utile credimus.
De poëta, cujus ingenio Porcium debeamus, quum nihil constet, Tecum nihil possum communicare; adi, si lubet, Genthii librum, anno superiore editum, qui inscribitur: Geschichte der Maccaronischen Poësie etc., unde praeter alia non contemnenda id etiam disces, Porcii nostri vatem Germanum fuisse, sed nomen ejus ignorari.
Nunc autem manum de tabula! Vale, mi lector benevole, nobisque fave!
L. Jun. MDCCCXXX.
C S.

Proditur Poeta

Proditur Poëta

Plura Latent Animo Coelata, Et non Temeranda
Indiciis Ullis, Scilicet hoc Volui.

Precelsis proavis pulchre, prognata patrone,
Pectore prudenti pietateque praedite prisca,
Praeter progeniem, praeter praeclara parentum
Praelia pro patria, pro praesulibusque peracta,
Pleraque pro populo proprio persecta potenter
Pellucens probitate, potentique prosperitate,
Proposito praesente petens plerumque peritos,
Proptereaque probas philomusos, prosequerisque
Parnasso potes, precio precibusque poëtas:
Postquam percepi puerile placere poëma
Praecipue propter praescripta prooemia pugnae
Porcorum, placuit parvam praefigere pugna
Pagellam, porci prodentem proprietates
Plausibiles, pinguem patronum promeruisse
Pectore pinguicolo, pol promeruisse poëtam
Pingui porcorum pingendo poëmate pugnam.

Propositiones pugnae.
Porcos pistorum pergunt prosternere pugna
Porcelli, pasti plantis per pervia prata.

Pugna Porcorum

Pugna Porcorum
Per
P. Porcium Poetam

Plaudite porcelli, porcorum pigra propago.[^1]
Progreditur, plures porci pinguedine pleni
Pugnantes pergunt, pecudem pars prodigiosa,
Perturbat pede petrosas plerumque plateas,
Pars portentose populorum prata profanat.
Pars pungit populando potens, pars plurima plagis
Praetendit punire pares, prosternere parvos.
Primo porcorum praefecti pectore plano
Pistorum porci prostant pinguedine pulchri
Pugnantes prohibent porcellos, ponere poenas
Praesumunt pravis: porro plebs pessima pergit
Protervire prius, post profligare potentes.
Proconsul pastus pomorum pulte perorat[^2]
Proelia pro pecude prava prodesse, proinde
Protervire parum patres persaepe probasse
Porcorum populo pacem pridem placuisse
Perpetuam, pacis promptae praeconia passim.
Pro praecone pie pacis per pondera plura
Proponente preces, prudens pro plebe patronus
Porcus praegrandis profert placidissima pacta.
Pacisci placeat porcis, per proelia prorsum[^3]
Plurima priscorum perierunt pascua patrum,
Praestat praelatis primam praebere palaestram.
Porro proclivis pugnae plebeja potestas
Proelia portendit, per privilegia prisca[^4]
Proponens pugna porcos potuisse patenti
Prostravisse pares, per plebiscita probari.
Porcum pugnacem pecudem, praeclara potestas
Pendet per porcos pugnaces, pergite passim
Perdere praefectos, porci properare pusilli
Perdere pinguicolos, praefectos praecipitare,[^5]
Pigritia pollent praelati perpetuati
Postquam plebs pertaesa potentatus penetravit.
Praecipiti pede, porcelli petiere pusilli,
Pugnando properare prius, pessundare patres.
Praestituunt personatos praecurrere porcos.
Propugiles, porro plenum pinguedine putri
Praelatum porcum pistrino pinsere panem
Praecipiunt, per posticam, per pervia portant.
Propterea properans proconsul poplite prono,[^6]
Praecipitem plebem pro patrum pace poposcit.
Persta paulisper, pubes preciosa, precamur.
Pensa profectum parvum pugnae peragendae
Plures plorabunt postquam praecelsa premetur
Praelatura patrum , porcelli percutientur
Passim, posteaquam pinguis porci periere.
Propterea petimus, praesentem ponite pugnam
Per pia porcorum petimus penetralia, posthac
Praelati poterint patrata piacula parce
Perpetrare, procul postponite proelia parva,
Prae praelatorum poenis patientia praestat.
Plebs porcellorum parte praecone parato[^7]
Porcis praelatis proponit particulares
Pacis particulas: pateant praesentia pacta
Poreorum poculo, porcorum posteritati.
Principio petimus praelatos perpetuatos
Postponi, propter pia privilegia patrum,
Porcellos patuit pariformi pendere pastos
Porcia persimiles, porcos praestare pusillos
Propter pulmonem propter penetrale palati,
Pars parvi porci prunis plerumque perusta
Principibus primis portatur, porro putrescens
Porcorum pectus putri pinguedine plenum
Projicitur passim, partim pro peste putatur,
Propterea porcis praelatio praeripiatur.
Pergite porcelli praefectos praecipitare.
Pro praelatura porci pugnare parati[^8]
Prosiliunt, pars prata petit, para prona paludes
Prodit praecipuo proterva potentia plausu,
Porro porcelli pulchra per prata perurgent
Pinguiculos properare procul, penetrare parati,
Per portas patulas, porcos perfodere pergunt.
Prosternunt, pinguedo potens prohibet properare.
Propterea pacem proponunt; parcite porcis,[^9]
Porcelli posthac potiemur pace perenni:
Propterea pulcher porcellus praeco politus
Prospiciens patres pronos peccata profari,
Proupiciens positos praeda, positosque periclo.
Propositum pandit; pacem proferre potentia;
Parcite praelati, procerum pondus puerile,
Perdurare parum propter plerosque putatur,
Perfringunt pacem penitus post pacta peracta.
Ponito pro pacto pignus, proferre potentes.[^10]
Pro pacis praxi, potiora pericula pensant
Porcelli, portent pignus, pax pacta placebit.
Princeps porcorum propria pro plebe pedestris
Procumbens, paene perplexus, proelia propter
Pestiferi populi, promittit praemia pulchra.[^11]
Pultem pomorum, propinam pulvere pisti
Pastilli, partem placentae posterioris,
Pocula profundae perquam pretiosa paludes
Porcum praegrandem placido pro pignore praebet
Promulgans plana porcellos proprietate:
Praefecturarum posthac pertingere palmam.
Porro porcelli pinxere prooemia pacis
Particulis paribus, pateat pax posteritati.
Porci praelati placido pacto pepigerunt[^12]
Perpetuam pacem, posthac praecedere parvos
Porcellos porcos, putri pinguidine plenos,
Phas posthac porcis passim pugnare pusillis
Pro pomis putridis, pro parte posterioris
Proventus pingui, poterint purgare plateas.
Polixe poterint pomaria participare,
Partiri praedas, patulas peragrare paludes,
Proclamuturi porcelli pectore pleno
Postquam praeripitur procellis per peregrinos.
Postquam percipiunt pede prendi posteriori.
Plaudite porcelli, plebea pretiosa prrenni,[^13]
Parta pace parate procul praeludia pulchra,
Pompas praecipuas, proscaenia publica palmae,
Purpureos pannos, picturas pendite pulchras
Progeniem priscam porcellorum perhibentes,
Priventur platani, priventur pendere pinus,
Porcellis passim pomaria prostituantur,
Palmarum prorsus plantatio praeripiatur
Pendula, pro pacta portentur pace parati
Palmarum pilei, procedat pulchra propago
Pacificatorum porcellorum, penetrando
Planitiem, patriae passim peragrando plateas,
Plantae pro pedibus plateatim projiciatur.
Portetur per praecipuos praeco peramoenus,
Pacis perfector promat praeconia pacis
Publicitus, prono procumbant poplite porci,
Porcellos patriae patronos profiteantur.
Porro praecedat potu pincerna, paludis[^14]
Pocula propinans plenissima: pabula praebens
Pulmenti putris pro proprietate palati,
Pro praecone potens paleae pistura paretur,
Proluvies pepli polluti, portio pinguis
Pleni potoris promentis particulatim
Pocula praesumpta, praegustatos patinarum.
Pullos, perdtces, pavos, porcos piperatos.
Praeterea patriae per prima palatia perget
Persuadens populo porcellorum pietatem,
Plaudent porcelli portent per plaustra peronem
Per patriam patula progressu perspiciantur:
Pistorum porci prope pistrinum patiantur
Perpetuas poenas, praeservati prope postes,
Perturbent pueri porcos prope percutiendo,[^15]
Propellant porcos pulchrae per pensa puellae,
Pertractent parvos porcellos, poplite prono
Procumbent, pilos patientur pectine pecti.
Plaudite porcelli, pistorum plangite porci,
Pistores pascant porcos pastu palearum,
Percussos partim pedibus, per plurima probra
Partim projectos petris pugnisque pedeque,
Pastores pascant porcellos prosperitate[^16]
Praecipua, peragrantes prata patentia passim.
Postridie postquam porcelli pace potiti,
Praesumsere patres proterve pungere passim.
Proelia praedictae pugnae populis perhibentes;
Plurima porcorum pensans praesaga potestas
Proposuit primo palmae praescribere pondus
Pestiferae plebi porcellorum peditentim
Proposuit pedites precio pro posse parare,
Porcos praedones per pagos perque paludes.
Pungentes pecudes promuscide, phamaque passim[^17]
Perfertur, properatque pecus proclive, proinde
Praeficitur pennae procurator peracutus:
Ponens pugnaces porcos pecudisque papyro.
Promittunt posito pede praefectis properare
Praescripto pugilum pugnam praestare parati
Praecipuum, prout praecipient princeps pugilesque.[^18]
Porro proventus precii plerisque parantur,
Praecurrunt proceres precii plus percipientes
Placant policitis, proh! propellos peregrinos
Perfidiam patrant proprisque penu potiores
Praestituunt praedas, proponunt postea plebi
Persolvendarum propinarum paraclesin
Pugnaque protrahitur, porro porcus philomusus
Paedotriba pusillorum per parisienses
Permotus, pagi pastor, parochusque paludis.
Paulum perdoctus pariter producere petrum
Pertrectabatur‚ proh! perdita pectora plena
Perfidiae: pudeat perceptae praemia praedae
Plebi praeripere peceato pernicioso
Peccat, prodet profusa pecunia, prodet,
Prodet praedones: postquam pensent peregrini
Praemia pro pugna patrata; proque periclis.
Personuit parochus, pergens proponere plures[^19]
Perfidiae partes: porro princeps pugilesque
Pestiferum parochum proclamabant perimendum
Pseudo-evangelicumque probabant praecipitandum
Ponto, praeterea plus provenisse pericli
Presuasu parochi, plus ponderibus pavimenti
Portae praecelsa, plus pulveribus platearum.
Protestabantur poenis plectendum poste patente,
Ponendum prope prunas, particulisque perustis
Profundo puteo profunde praecipitandum,
Publicitus pugiles praedicta piacula patrant.[^20]
Plebsque putat pulchrum philomusum perdere porcum,
Proinde preces princeps proponit plebsque parata
Promittit parere piis precibus, pugilesque
Partiri pergunt propinam: perficiuntque[^21]
Perfidiam, pauci prohibent peccata patrari
Pro placito pugilum‚ plecti plerique putantur
Propter perfidiam propalatam peregrine.
Postquam porcelli praeceperunt peregrinos
Privari precio, prolixe pensiculando
Publicitus propere procurant praemia pugnae[^22]
Proponi porcis paganis persoluturus,
Prostut praeco potens plures praecurrere porci
Praetendunt, prohibetque pedo plus percipientes
Postquam pellecti precio porci peregrini.
Praesidium pugna praebebant, praecipitare[^23]
Pugnam pergebant porci, porro properabant
Partim pinguiculi, partim putredine pleni
Provecti plaustris, partim peditis properabant.
Porro porcelli praeceperunt peregrinis
Plaustra penetrando porcos prosternere pingues
Preducique palam pendendos poste patente.
Propterea peditis prudenter progredientes.[^24]
Perturbaverunt, projeceruntque potenter.
Plaustrum porcorum‚ praedaque potenti potiti,
Praecipuos porcos protraxerunt plateatim
Porro, porcorum prospecto principe primo:
Praeco potens populo propinavit perimendum,
Plectendum poenis pendendum poste patente.
Porro pauca petit princeps proferre, priusquam
Perficiat placitum praeconis plebs pileata,
Permittuntque parum proponere proinde profatur;
Parcite porcelli, proavorum prisca putamur[^25]
Progenies, prisci potuerunt plura parentes
Proelia pro patria patrare, pericula plura
Pro populo perferre pio, pro plebe parati
Poenas peuperiemque pati possunt pietatem
Publica phana parentum pyramidesque probare,
Promeriti pulchre per praemia picta probantur.
Propterea pensate, precor, pensate periclum,
Parcite perdendo, pietatem perficientes.
Postquam perfecit princeps praedicta, parumper
Plorans, percutiensque palam pectus peramoenum,
Profert parcendum ploranti praeco politus
Propter proginiem, propter preciosa potentum
Petrum privilegia, prognatamque profatur
Progenie propria princepsppraecoque proinde[^26]
Pergunt pacifici populo prope prospiciente,
Praelatos pariter, praelatis participari,
Partiri praedas: parto promiscua plebes
Propterea praefert, pereat praelatio prava.
Postquam parturiunt praeclara penaria praedas[^27]
Perficiunt pacem patitur populusque
Posteaquam potuit praerepta pecunia plebi.
Plangunt privatim procerum praecordia pacem.
Plectunt perjuro perjuria plura patrantes.
Propterea porci, percelli plebs populusque,
Posthac principibus prohibent producere pugnam.

[^1]: Processus porcorum ponitur.
[^2]: Propositio Proconsulis.
[^3]: Placidatorum pacta proponuntur.
[^4]: Proelia portendit.
[^5]: Propterea porcellorum penetratio.
[^6]: Preces Proconsulis pro Praelatis.
[^7]: Propositiones porcellorum particulares.
[^8]: Posteriorum pugna.
[^9]: Porci pacisci petunt.
[^10]: Praeconis propositio.
[^11]: Profertur pignus pro pactione.
[^12]: Particula pactae pacis.
[^13]: Pompae porcellorum post pacem peractam.
[^14]: Pincerna praecedit praeconem poculo plenissimo.
[^15]: Porcelli puellarum pollice persricti procumbunt.
[^16]: Porcorum praesaga pensiculatio pro profecto paranda.
[^17]: Fama proelii.
[^18]: Perfidia praefectorum pretium praeripientium pugnantibus.
[^19]: Propalatio perfidiae, per Philomusum.
[^20]: Poena Philomusi
[^21]: Porcellorumque percipientium persolutionis perfidiam.
[^22]: Ponitur persolutio perquam praesentissima.
[^23]: Pingues porci provehuntur plaustris.
[^24]: Praedatio porcellorum.
[^25]: Precatio principis porcorum.
[^26]: Paciscuntur princeps.
[^27]: Populi propositio potissima
Personavit placentius post pocula.

Placentius

Potentissimo, pientissimo, prudentissimoque principi,
Patri Purpurato, praesenti pontifici,
Placentius
Plurimum precatur prosperitatis.
Perge pater patriae, patriarum perfice pacem
Promereare palam palmam placidissime princeps.
Possessae pacis primam perhibe pietatem
Priscorum patrum per prudentissima pacta.
Posteritas perget praeconia promere passim
Pontifici pretiosa pio, plebecula, pubes,
Primores patriae proclamabunt peramoeno
Plausu pastorem pacis, pia pectora plaudent.
Phama peragrabit, peragrabit phama polorum
Per penetralia: praeterea populosa propago
Progenies patriae, patres, puerique pusilli
Protestabuntur priscis patribus potiorem
Pontificem pileo pretioso praedominantem,
Phama penetrabit penetrabit phama paludes
Persarum, poterit phoenix proferre perennes
Pacis porticulas, per pontificale paratas
Praesidium, posthac penetrabit pax paradisum.
Plebs peregrinorum prospecta pace perenni
Placati populi pactum pariforme prebabit.
Publica patronum pacis, privata parenter
Pectora perpetuo plausu pariter perhibebunt.
Prudens pontificis pectus, per plura probetur
Plectra poëtarum, plerique poëmata promant
Praecipuam plerique parentelae probitatem
Pertractent prosa, praestante poëmate prorsus
Praecellat princeps pacis, princeps pietatis.
Postremo pronunciavit.
Pensa pauperiem, princeps praeclare, poëtae.
Finis.

Praecatiuncula

Praecatiuncula
P. Porcii Poëtae,

Parce precor pingui pagellae, parce prudente
Pugnantium paroemiae,
Parce parum pulchrae picturataeque poësi,
Praesente pictae poculo.
Phoebo postposito placuit profundere plura,
Praeceps poemaque promere.
Postquam potaram, perlegi paucula puncta
Pingens, proindeque potitans.
Perplacuit poto plusquam puerile poëma,
Plerisque persuadentibus,
Produxique palam perscrutandum paradigma
Pleno probandum poculo.
Percusso pluteo puduit puduitque papyri
Partique pudet poëmatis.
Porro potores partim prodire perurgent,
Partim precantur protinus:
Praesertimque potest patronus praecipiendo
Parva precatus pagina,
Porcorum populus, porcellorumque precatur
Promiscue plebecula,
Perfectam pugnam perfecto ponere praelo
Propediem placentium.
Charus Centurio curavit comere chartas
Censorem, curae commisit Chalcographorum.

Links to files of Latin Text of Pugna Porcorum

Title Page from 1530 Edition of Pugna Porcorum

English Translation of Pugna Porcorum